|
AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex
persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti,
Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum; et
respondisti, Non ita est: hanc scilicet causam subjiciens, quia
generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis
Apostolo dicenti, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis
ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8)?
Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit
Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines
Evangelium. Aut si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli
appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex
semine David: quod Apostolus secundum suum Evangelium praedicari
testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam
caeterorum Apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti
sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic
praedicamus, et sic credidistis (I Cor. XV, 11). Non enim
omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium
praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum,
passionum Domini nostri Jesu Christi, proprie dicti sunt
Evangelistae. Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine
interpretetur, Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel, Bona
annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici
potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio
Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos
esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis
semichristianos, si matris charitatis vocem sibi ex ore apostolico
personantem audiant: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod
annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Cum ergo
ipse Paulus secundum Evangelium suum annuntiaverit Christum ex semine
David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis.
Quis autem non videat quanta caecitate dicatur, quod nusquam se
Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis
taceat?
|
|