|
Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro,
nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de
lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas;
et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra
inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum
fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras: sed contra fumum
aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala
sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas ejus? Bona ergo
sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere
malitia gentis adversae? Hic respondetis: Sed aqua illa gentis
tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat: et
ventus illius malus, hujus autem bonus; ita et hujus ignis bonus
contra malum ignem illius dimicavit. Cur ergo et contra malum fumum
non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tanquam
fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester
contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis
quae in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis regnis
contrarium, lux contra tenebras? Caetera enim quatuor non sunt
contraria. Nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua,
et ventus vento, et ignis igni.
|
|