|
Jamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem
vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet,
elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis
falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et
substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Hujus primi
hominis filium credi vultis Dominum Jesum Christum. Hujus
commentitiae fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem,
quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente
pugnavit; si verum dicitis, non imitamini: si autem imitamini, et
vos mentimini. Quapropter Dominus et Salvator noster Jesus
Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis
filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis
aeternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit
apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite Apostolum
Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de
coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis
coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni,
portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV,
47-49). Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de
limo formatus; secundus autem homo de coelo coelestis, Dominus Jesus
Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo
exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei
verus esset per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per
quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium
nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica
docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse
Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas
autem convertentur (II Tim. IV, 4)? Paulus annuntiat primum
hominem de terra terrenum: Manichaeus annuntiat primum hominem non
terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et
Paulus dicit, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod
annuntiavimus vobis, anathema sit. Ergo ne Paulus mendax sit,
Manichaeus anathema sit.
|
|