|
Quod autem etiam stellae calumniamini, qua Magi ad Christum infantem
adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium
Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub
stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse
dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis
in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente
pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis
mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt,
non solum in coelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque
in omnibus quae nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum
Christum dicere, non jam Salvatorem vestrum, sed a vobis salvandum
cum ea manducatis atque ructatis.
Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut
vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per
vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari
praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque
reliquias ejus in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque
aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexae
implicataeque teneantur: et si mundo stante solvi et purgari non
potuerint, jam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit (II Petr.
III, 10-12), solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam
tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed ejus bonae divinaeque
naturae novissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt,
ut nullo modo dilui valeant, damnari in aeternum confixas globo horrido
tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat
injuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tanquam genesis
ejus sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum
sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in
succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in
corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex
magna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et
ab hominibus, Electis videlicet Manichaeorum, etiam in porris
radiculisque ructetur.
Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut
liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter
justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus: quanto
minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus
factam, qui est aeternus universorum Creator et Dominus? Itaque
illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad
decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum
subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis
erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub
Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus
apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus
Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad
ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui
tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis,
ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem
reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem
quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum
ordinem ob hominis nati diem posse mutari. Quapropter, si stella illa
ex iis erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat
decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo jussa
est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad
demonstrandum Christum, quae non erat exorta est; non ideo Christus
natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus
natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed
Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa
huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id
est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in
quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum
Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam
carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum
creavit; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus
imperavit.
|
|