|
Cur ergo non sit Evangelium quod de ista generatione narratur, cum
tam bona nobis annuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas?
An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret, Initium
Evangelii Jesu Christi, sicut ait Marcus; sed, Liber
generationis Jesu Christi? Hoc modo nec Joannes Evangelium
scripsisse dicatur, quia nec ipse ait, Initium Evangelii, aut
Liber Evangelii; sed, In principio erat Verbum (Joan. I,
1). Nisi forte tam elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut
et hoc Joannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum;
sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed
cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias
fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni
annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam
alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque
consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam
mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus
non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium
est? Certe omnes qui graece vel tenuiter noverunt, Evangelium,
Bonum nuntium, aut Bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est
autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi
opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et
contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum
finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa ejus
quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in
aeternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis
diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed
ridere, quia falsus est.
|
|