|
FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? Et maxime. Cur ergo non
credis Filium Dei ex semine David natum secundum carnem (Rom. I,
3)? Non equidem crediderim Apostolum Dei contraria sibi scribere
potuisse, et modo hanc, modo illam de Domino nostro habuisse
sententiam. Sed quia vobis ita placet, qui nunquam sine stomacho
auditis aliquid esse in Apostolo cauponatum, ne hoc quidem nobis
sciatis esse contrarium Si quidem haec vetus videatur esse et antiqua
opinio Pauli de Jesu, cum eum et ipse David filium putaret, ut
caeteri: quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat,
scribensque ad Corinthios: Nos, inquit, neminem novimus secundum
carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non
novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo
capitula, e quibus unum perhibet Jesum filium David secundum carnem,
alterum vero jam se neminem nosse secundum carnem. Quae si utraque
sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi; aut unum ipsorum non
erit Pauli. Prosequitur denique: Itaque, inquit, si qua est in
Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova
(II Cor. V, 16, 17). Vides ergo eum veterem appellare et
transitoriam fidem illam priorem, id est, Jesum credidisse ex semine
David secundum carnem: novam vero hanc secundam et permanentem, qua
neminem jam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi: Cum
essem, inquit, parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus
sapiebam, ut parvulus cogitabam: cum autem factus sum vir, quae
parvuli erant deposui (I Cor. XIII, 11). Quod si ita est,
quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes
confessionem, veterem illam ac deteriorem projicimus? Aut si vobis
secundum quod ad Romanos scribit, credere cordi est; nobis quare
licitum non sit, secundum quod ad Corinthios dogmatizare? Quamvis et
hoc ad duritiam vestram ita responderim. Alioquin absit Apostolum
Dei, quod aedificavit, unquam destruere, ne se ipse praevaricatorem
constituat, ut contestatus est (Galat. II, 18). Verumtamen
si ejus est et prior illa sententia, nunc emendata est: sin fas non
est Paulum inemendatum dixisse aliquid unquam, ipsius non est.
|
|