|
AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, quia
ubi sic manifesta veritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis
verbis sanctarum Scripturarum, exitum in eis fallaciae suae reperire
non possint, id testimonium quod prolatum est, falsum esse
respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem!
Usque adeo invicta sunt, quae adversus vos de divinis codicibus
proferuntur, ut non sit aliud quod dicatis, nisi eos esse falsatos.
Quae jam auctoritas litterarum aperiri, quis sacer liber evolvi, quod
documentum cujuslibet scripturae ad convincendos errores vestros exseri
potest, si haec vox admittitur, si alicujus ponderis aestimatur?
Aliud est ipsos libros non accipere, et nullo eorum vinculo detineri,
quod Pagani de omnibus Libris nostris, quod Judaei de Novo
Testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum
haereticorum, si quos suos et proprios habent, vel de iis qui
appellantur apocryphi: non quod habendi sint in aliqua auctoritate
secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati, de nescio quo
secreto, nescio quorum praesumptione prolati sunt: aliud est ergo
auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri, et aliud est
dicere, Iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit, et ista epistola
ipsius est, sed in ea ipsa hoc ejus est, hoc non est ejus. Ubi cum
ex adverso audieris, Proba; non confugias ad exemplaria veriora, vel
plurimum codicum, vel antiquorum, vel linguae praecedentis unde hoc in
aliam linguam interpretatum est: sed dicas, Inde probo hoc illius
esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es
ergo regula veritatis? quidquid contra te fuerit, non est verum?
Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia
confringatur, existat et dicat, Imo illud quod pro te sonat, falsum
est; hoc autem quod contra te est, verum est? quid acturus es, nisi
forte alium librum prolaturus, ubi quidquid legeris, secundum tuam
sententiam possit intelligi? Hoc si feceris, non de aliqua ejus
particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem, Falsus
est. Quid ages? quo te convertes? quam libri a te prolati originem,
quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc
facere conaberis, et nihil valebis: et vides in hac re quid Ecclesiae
catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus
Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum
serie, et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide
exemplarium quaestio verteretur, sicut in nonnullis, quae et paucae
sunt, et sacrarum Litterarum studiosis notissimae sententiarum
varietates; vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina
commeavit, nostra dubitatio dijudicaretur, vel si ibi quoque codices
variarent, plures paucioribus, aut vetustiores recentioribus
praeferrentur: et si adhuc esset incerta varietas, praecedens lingua,
unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quaerunt, qui
quod eos movet in Scripturis sanctis, tanta auctoritate firmatis,
invenire volunt, ut habeant unde instruantur, non unde rixentur.
|
|