|
Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola
profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem (Rom.
I, 3), omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae
legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae,
quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tanquam interrogantem et
dicentem, Accipis apostolum Paulum? respondit, Et maxime. Cur
enim non potius respondit, Et minime; nisi quia fallax, aliud quam
id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit
apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra
terrenum: de quo item dicit, Factus est primus homo Adam in animam
viventem. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de
terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia
Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta
sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud
essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersisse, ut
inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de
coelo , quem dicit etiam novissimum Adam in spiritum vivificantem (I
Cor. XV, 47, 45), quem dicit factum ex semine David
secundum carnem, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub
Lege erant, redimeret (Galat. IV, 4, 5); de quo ad
Timotheum dicit, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis
ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8);
in cujus exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens,
Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus
est pro peccatis nostris; secundum Scripturas; et quia sepultus est
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post
infert quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur quia
resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio
mortuorum non est (I Cor. XV, 3, 4, 12)? Iste autem,
qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet, Et
maxime, haec omnia negat: nec Jesum ex semine David vult accipere,
nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel
pariendo corrupta, mulierem. Paulus appellat; sed more Scripturarum
loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt: sicut in
Genesi de Eva scriptum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II,
22); cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et
sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit,
nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas
cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit,
cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit (Luc.
XXIV, 39, 40, et I Cor. XV, 5): nec ipsam carnem
nostram resurrecturam, in corpus spirituale mutatam , sicut
apertissime idem apostolus dicit, Seminatur corpus animale, surgit
corpus spirituale. Unde discernens inter corpus animale et
spirituale, contexuit quod jam commemoravi de primo Adam et de
novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam
caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam
ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere
credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et
sanguinem, quia ipsam corruptionem intelligi voluit, quae tunc in
resurrectione justorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio
incorruptelam possidebit. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud
quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tanquam alia tunica ponatur,
et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum
in melius commutabitur: sicut vestimenta Christi in monte non sunt
posita, et alia sumpta, sed ipsa quae fuerant, in melius clarificata
sunt (Matth. XVII, 2): sequitur et contexit dicens, Ecce
mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes
immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur,
In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim
tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Adhuc
forte dicant, non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in
resurrectione immutari, sed secundum animam: cum Apostolus hoc non
proposuerit unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio
locutus fuerit, sicut ipsa ejus indicat propositio, Sed dicet
aliquis, inquit, Quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore
veniunt? Hic jam consequenter tanquam digito ostendit unde
loqueretur, et subjecit dicens, Oportet enim corruptibile hoc induere
incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV,
35-53). Haec ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo
Paulus dicit, Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria
(I Tim. I, 17), iste corruptibilem praedicet; quandoquidem
substantiam ejus atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente
corrumperetur, et ut caeterae consuleretur, ex parte corruptam,
detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in
hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus
eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum,
respondeat, Maxime; et inveniatur, minime?
|
|