|
Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut
proficiendo mutasse sententiam, et scribentem ad Corinthios,
emendasse quod scripserat ad Romanos; aut omnino non scripsisse, quod
tanquam ejus profertur, Filium Dei ex semine David secundum carnem.
Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest, inquit, utrumque
verum esse, et quod in Epistola est ad Romanos, De Filio suo, qui
factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3); et quod
ait ad Corinthios, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem:
et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus
(II Cor. V, 16). Restat ergo ut nos demonstremus quam possit
utrumque verum esse, et quam sibi haec duo non sint contraria. Unum
quippe eorum non esse Pauli, nullo modo possumus dicere; quia nulla
in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis
exemplaribus non legitur, factus, sed, natus ex semine David, cum
graeca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam
transferre voluit dicendo, natum, latinus interpres: tamen Christum
ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum
concordat auctoritas. In hoc autem Paulum aliquando errasse, et
proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. Quod etiam ipse
Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur; maluitque dicere,
Pauli Epistolam aliorum falsitate corruptam, quam ipsius errore
vitiosam.
|
|