|
De his enim libris dici potest, aliquid eos habere non consonum
fortasse occultiori, et ad dignoscendum difficiliori veritati, quod
aut sic remanserit, aut in posterioribus correctum sit, qui non
praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a
nobis. Inter hos enim sumus, quibus idem apostolus dicit: Et si
quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp.
III, 15). Quod genus litterarum non cum credendi necessitate,
sed cum judicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur
locus, et adimiretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas
atque versandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a
posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi
Testamenti, quae Apostolorum confirmata temporibus per successiones
episcoporum et propagationes Ecclesiarum, tanquam in sede quadam
sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius
intellectus. Ibi si quid velut absurdum moverit, non licet dicere,
Auctor hujus libri non tenuit veritatem: sed, aut codex mendosus
est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis. In opusculis
autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo
modo illae sacratissimae canonicarum Scripturarum excellentiae
coaequantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas,
longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte
propterea dissonare putantur a vero, quia non ut dicta sunt
intelliguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorve judicium, quo
vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit: et ideo
cuncta ejusmodi nisi vel certa ratione, vel ex illa canonica
auctoritate defendantur, ut demonstretur sive omnino ita esse, sive
fieri potuisse quod vel disputatum ibi est, vel narratum; si cui
displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. In illa vero
canonica eminentia sacrarum Litterarum, etiamsi unus propheta, seu
apostolus, aut evangelista aliquid in suis Litteris posuisse ipsa
canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare quod verum sit:
alioquin nulla erit pagina, qua humanae imperitiae regatur infirmitas,
si Librorum canonicorum saluberrima auctoritas, aut contempta penitus
aboletur, aut interminata confunditur.
|
|