|
Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod
alibi scriptum est, Filium Dei ex semine David, alibi autem, Et
si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus: et
si non utrumque ex unius Apostoli Litteris proferretur, sed unum
eorum Paulus dixisset, alterum Petrus, aut Isaias, aut alius
quisquam Apostolorum, sive Prophetarum; quia ita sibi omnia in
canonica auctoritate concordant, ut tanquam uno ore dicta, justissima
et prudentissima pietate credantur, et serenissimo intellectu
inveniantur, et solertissima diligentia demonstrentur; non liceret de
alterutro dubitare. Proinde, quia ex apostoli Pauli canonicis, id
est, vere Pauli Epistolis, utrumque profertur, et non possumus
dicere, aut mendosum esse codicem, omnes enim latini emendati sic
habent; aut interpretem errasse, omnes enim graeci emendati sic
habent: restat ut tu non intelligas, a me autem ratio flagitetur,
quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula
utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quaereres, posses invenire
quomodo ista perscrutata dilucescant.
|
|