|
Nam quod Filius Dei ex semine David homo factus est, nec idem
apostolus uno loco dicit, et aliae sanctae Scripturae apertissime
praedicant. Quod vero dicit, Et si noveramus Christum secundum
carnem, sed jam nunc non novimus; ea ipsa circumstantia Scripturae
loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more
vitam nostram futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu
capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur,
tanquam jam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit
secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem.
Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam
Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens,
Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me
videtis habere (Luc. XXIV, 39); sed corruptionem
mortalitatemque carnis vult intelligi, quae tunc non erit in nobis,
sicut jam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nominabat,
etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur, et
diceret, quod jam supra commemoravi, Caro et sanguis regnum Dei
possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum
ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit, Ecce mysterium vobis
dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In
atomo, id est, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet
enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur:
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53): jam secundum id
quod carnem, non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem
mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem
mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiae
corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa
mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus, posteaquam
resurrexit, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere; et hoc verum est quod ait Apostolus,
Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum
est secundum ipsam substantiam, quae etiam tunc erit, quia ipsa
mutabitur: hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis
qualitatem, quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur.
Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis
mortalitatem antequam resurgeret: sed nunc jam non novimus; quia,
sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis jam non
moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est cum ait,
Noveramus Christum secundum carnem, si Christus nunquam fuit
secundum carnem: nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit,
Putabamus Christum secundum carnem; sed, Noveramus. Verumtamen ut
verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum,
ut pro eo quod est, putabamus, diceret, Noveramus: illud miror non
attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia
si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc jam
non se nosse Christum secundum carnem; nec illi habuerunt carnem, de
quibus in eodem loco dicit, Itaque nos amodo neminem novimus secundum
carnem. Neque enim de solo Christo id volens intelligi, posset
dicere, Neminem novimus secundum carnem: sed quia illorum secum vitam
futuram tanquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur,
Amodo, inquit neminem novimus secundum carnem; id est, tam certam
spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo
jam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem
resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super
terram (Coloss. III, 1, 2). Nondum utique resurreximus
sicut Christus; sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, jam
nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit: Secundum
suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit.
III, 5). Quis autem non intelligat in lavacro regenerationis
spem nobis datam salutis futurae, non jam salutem ipsam, quae
promittitur? et tamen quia certa spes est, tanquam jam data esset
eadem salus, salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco
dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem
exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti
sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis,
quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Sicut ergo hic non
dixit, Salvi futuri sumus; sed, Amodo jam salvi facti sumus,
nondum tamen in re, sed in spe, Spe enim, inquit, salvi facti
sumus: sic et quod ibi dictum est, Amodo neminem novimus secundum
carnem; nondum in re, sed in spe intelligitur: quia spes nobis in
Christo est, quia in illo jam completum est quod nobis promissum
speramus. Ille quippe jam resurrexit, et mors ei ultra non
dominabitur. Quem et si noveramus secundum carnem, cum adhuc
moriturus esset; inerat quippe in ejus corpore illa mortalitas, quam
proprie carnem appellat Apostolus: sed jam nunc non novimus; illud
enim ejus mortale jam induit immortalitatem, unde secundum pristinam
mortalitatem jam caro appellari non possit.
|
|