|
Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti
calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat.
Charitas, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc quoniam si
unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus
mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis
mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum
carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non
novimus. Certe jam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi
hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud praecessit, Ut
qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et
resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei vivant, nisi ut
secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum,
sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae jam ex ipsis in
Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et
resurrexit, et qui jam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum
carnem Apostolus noverat, propter spem futurae immortalitatis, in
cujus exspectatione vivebant, quae in Christo jam non spes, sed res
erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset,
jam tamen non noverat; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei
mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re,
jam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo
nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia
autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum (II Cor.
V, 14-18). Omnis ergo nova creatura, id est, populus
innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea
perficiatur, in Christo habet jam quod in se sperat. Itaque nunc
vetera transierunt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris
Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo: et
facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi
nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione
autem mortuorum jam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera
transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia
nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53): quod jam
factum est in Christo, quem secundum rem, jam non noverat Paulus
secundum carnem: eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit,
nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum
carnem; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus
salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus
autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam
dilectionem qua dilexit nos, etcum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos Christo; cujus gratia sumus salvi facti. Quod
enim hic dixit, Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad
Corinthios, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro
ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit, Cujus gratia
salvi sumus facti; jam velut perfectum sit loquitur, quod in spe
tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit:
Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur, et tanquam
perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit,
et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Certe enim in
coelestibus Christus jam sedet, nondum autem nos: sed quia spe
certa, quod futurum est, jam tenemus, simul sedere nos dixit in
coelestibus, nondum in nobis, sed jam in illo. Namque ne putares jam
nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tanquam perfectum sit,
atque ut intelligas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet
in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in
benignitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II, 4-7).
Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum,
quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum
ferrent morti (Rom. VII, 5). Ita enim dixit, Cum essemus in
carne, quasi jam non essent in carne: quod ita intelligitur, Cum
essemus in spe rerum carnalium: quando lex, quae impleri non potest
nisi per charitatem spiritualem, ad hoc super eos erat, ut per
praevaricationem abundaret delictum; ut postea revelato Novo
Testamento, per indulgentiam, superabundaret gratia (Rom. VII,
V, 20). Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt,
Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui
nondum mortui sunt, statim subjecit: Vos autem non estis in carne,
sed in spiritu (Id. VIII, 8, 9). Id est, qui in spe
carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis
in spe carnalium, sed in spe spiritualium, id est, regni coelorum,
ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spirituale
erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad
Corinthios idem dicit, resurget corpus spirituale (I Cor. XV,
44). Si ergo neminem eorum jam noverat secundum carnem Apostolus,
qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum
carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent;
quanto expressius de Christo diceret quod eum jam non noverat secundum
carnem, in cujus corpore etiam re ipsa jam perfectum erat, quod illi
in spe promissum tenebant? Quanto ergo melius, quanto religiosius
divinae Scripturae ita tractantur, ut discussis omnibus concordare
inveniantur, quam deficiente homine in quaestione quam solvere non
potest, tanquam verae in parte acceptentur, et tanquam falsae in parte
damnentur? Quia et cum esset parvulus Apostolus, et ea quae parvuli
erant, saperet (I Cor. XIII, 11) quanquam hoc ad
similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritualis, qualis jam erat
cum scriberet quae ad Ecclesiarum aedificationem, non proficiendi
exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi
auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.
|
|