|
FAUSTUS dixit: Cur non accipitis Prophetas? Imo tu dic
potius, si quid habes, cur debeamus Prophetas accipere. Propter
testimonia, inquis, quae de Christo praefati sunt. Ego quidem nulla
inveni, quamvis attentius eos et curiosissime legerim. Sed tamen et
hoc enervis fidei confessio est, in Christum sine teste et argumento
non credere. Nempe ipsi vos docere soletis, idcirco nihil esse
curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana
credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis,
indiciis eam ac testibus fulciendo, et hoc Judaeis? Aut si prima
vobis sententia displicet, idcircoque transitis in alteram; quis
fidelior vobis esse testis debet, quam Deus ipse de Filio suo, qui
non per vatem, nec per interpretem, sed ultro coelitus erupta voce,
cum eum mitteret ad terram dixit: Hic est Filius meus,
dilectissimus, credite illi (Matth. III, 17, et Luc. IX,
35). Necnon et ipse de se, A Patre meo processi, et veni in
hunc mundum (Joan. XVI, 28): atque multa alia hujusmodi. Ad
quae ringentes Judaei, Tu de te testificaris, dicebant; testimonium
tuum non est verum. Quibus ipse, Etsi ego testificor de me,
testimonium meum verum est, quia non sum solus. Nam et in Lege
vestra scriptum est, Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum
qui testificor de me, et testificatur de me qui me misit Pater (Id.
VIII, 13-18): non dixit, Prophetae. Ad haec et opera
ipsa sua sibi in testimonium vocat, Si mihi non creditis, dicens,
operibus credite (Id. X, 38). Non dixit, Si mihi non
creditis, Prophetis credite. Quapropter nos testimoniis de
Salvatore nostro nullis egemus: exempla tantum vitae honestae, et
prudentiam ac virtutem in Prophetis quaerimus, quorum nihil in
Judaeorum fuisse vatibus, quia te non latuerit sentio: siquidem
consulente me, cur eos accipiendos putares, non improvide, nec
inurbaniter silentio eorum mandatis operibus, in sola transiluisti
praesagia; oblitus utique scriptum esse, nunquam vindemiar uvam de
spinis, nec de tribulis ficus (Matth. VII, 16). Quapropter
haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim,
qua quaeris cur non accipiamus Prophetas. Alioquin nihil eos de
Christo prophetasse, abunde jam parentum nostrorum libris ostensum
est. Ego vero illud adjiciam, quia si Hebraici vates Christum
scientes et praedicantes, tam flagitiose vixerunt, jure et in ipsos
dici poterit, id quod Paulus de Gentium sapientibus contestatur:
Quia cum cognovissent Deum, non ut Deum clarificaverunt, aut
gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et
intenebratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). Vides ergo
non esse magnum magna cognovisse, nisi ex eorum vixeris dignitate.
|
|