|
Interrogat Deus Cain, non tanquam ignarus eum a quo discat, sed
tanquam judex reum quem puniat, ubi sit frater ejus. Respondet ille
nescire se, nec ejus se esse custodem. Usque adhuc quid nobis
respondent Judaei, cum eos Dei voce, hoc est, sanctarum
Scripturarum voce interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum
quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio, Judaeorum est falsa
negatio. Essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam
fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo
Christum, non dicit quod Cain, Numquid ego custos sum fratris mei?
Dicit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina
Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo
accepto ab omnibus gentibus respondetur, Amen. Haec est clara vox
sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine
redemptorum.
|
|