|
Dicit Deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os
suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis
terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi: gemens et tremens
eris in terra (Gen. IV, 9-12). Non dixit, Maledicta
terra; sed, Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere
sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus
Judaicus infidelis a terra, id est, ab Ecclesia, quae aperuit os
suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus
est in remissionem peccatorum, de manu persecutoris nolentis esse sub
gratia, sed sub Lege; ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut
eum intelligeret et ostenderet Ecclesia maledictum, dicente
Apostolo, Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt
Legis (Galat. III, 10). Deinde cum dixisset, Maledictus
tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu
tua; non dixit, Quoniam operaberis eam; sed ait, Quoniam
operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi. Unde non
est necesse eamdem terram intelligere operari Cain, quae aperuit os
accipere sanguinem fratris de manu ejus: sed ideo maledictus
intelligitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adjiciet
virtutem suam dare illi; id est, ideo populum Judaeorum maledictum
agnoscit et ostendit Ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur
terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum
pascha: quae omnis terrena operatio habet occultam virtutem
intelligendae gratiae Christi, quae non datur Judaeis in impietate et
infidelitate perseverantibus, quia Novo Testamento revelata est; et
non transeuntibus ad Dominum, non eis aufertur velamen, quod in
lectione Veteris Testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur,
non ipsa lectio Veteris Testamenti, quae habet absconditam virtutem,
sed velamen quo absconditur (II Cor. III, 14-16). Unde
Christo in cruce passo velum templi conscissum est (Matth.
XXVII, 51), ut per Christi passionem revelentur secreta
sacramentorum fidelibus, ad bibendum ejus sanguinem ore aperto in
confessione transeuntibus. Propterea populus ille, sicut Cain,
adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem Legis carnaliter,
quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intelligit gratiam
Christi. Propterea et in ipsa terra quam Christus portavit, id
est, in ejus carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo
Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit
eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt virtute
resurrectionis ejus, qui resurrexit propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25): quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed
vivit ex virtute Dei, sicut dicit Apostolus (II Cor. XIII,
4). Haec ergo est virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et
incredulis. Unde nec resurgens, eis a quibus erat crucifixus
apparuit; tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur,
non ostendens eadem terra fructum virtutis suae: Quoniam operaberis,
inquit, terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi.
|
|