|
Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non
agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo
gemat moerore amissi regni, et tremat timore sub innumerabilibus
populis Christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Major est
causa mea, si ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua
abscondar, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui
invenerit me, occidet me. Vere inde gemit et tremit, ne regno etiam
terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem
causam, quam illam quod ei terra non dat virtutem suam, ne
spiritualiter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondi a facie
Dei, id est, iratum habere Deum, grave non putat, nisi ne
inveniatur et occidatur. Carnaliter sapit tanquam operans terram,
cujus virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem, mors est
(Rom. VIII, 6). Quam ille non intelligens, amisso regno
gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondet Deus?
Non sic, inquit; sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas
exsolvet: id est, non sic quomodo dicis; non corporali morte
interibit genus impium carnalium Judaeorum. Quicumque enim eos ita
perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem
vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi: ut hoc
toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, quia non interit
gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis, quam subjectionem
meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt.
|
|