|
Quem enim non moveat ad quaerendum et intelligendum Christum in illis
Libris, ut ea omittam quae quamvis tanto suavius contemplentur,
quanto ex abditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem
dissertationis, quia pluribus attestationibus indigent: ut omittam
ergo talia; quem non moveant ad salubrem fidem, quod Enoch septimus
ab Adam, Deo placuit, et translatus est (Gen. V, 24); et
septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis qui tanquam
sexto die sexta aetate saeculi, Christi adventu formatur? Quod Noe
cum suis per aquam et lignum liberatur (Id. VII, 23); sicut
familia Christi per Baptismum crucis passione signatur . Quod de
lignis quadratis eadem arca fabricatur; sicut Ecclesia de sanctis
construitur, ad omne opus bonum semper paratis (II Tim. II,
21). Quadratum enim, quacumque verteris, firmiter stat. Quod
sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam,
humani corporis instar, ostendit quia in corpore humano Christus
apparuit. Quod cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur; sicut
dicit Apostolus, Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI,
11). Unde, nisi charitate spirituali? Propter quod ipse item
dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quinquagesimo enim die
post resurrectionem suam Christus sanctum Spiritum misit, quo corda
credentium dilatavit (Act. II, 1-4). Quod trecentis cubitis
longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus
omne hujus saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus
nunquam destitit praedicari; in quinque per Prophetiam praenuntiatus,
in sexta per Evangelium diffamatus. Quod ejus altitudo triginta
cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis
longitudo: quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum
aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans Legem
non se venisse solvere, sed implere (Matth. V, 17). Legis
autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae
longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur
(Gen. V, et Luc. III, 36-38). Quod bitumine
glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus (Gen. VI,
14, 15): ut in compage unitatis significetur tolerantia
charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab eis qui
intus, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et
solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et
violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magna
fortitudinis ad tenendum societatem spiritualem omnia tolerantem.
|
|