|
Quod cuncta animalium genera in arca clauduntur: sicut omnes gentes,
quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, Ecclesia
continet. Quod et munda et immunda ibi sunt animalia (Act. X,
11, 12): sicut in Ecclesiae Sacramentis et boni et mali
versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda (Gen. VII,
2): non quia pauciores sunt mali quam boni; sed quia boni servant
unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina
Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et
intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et
timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Unde et ille numerus
quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies
septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur;
propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in
vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Mali autem in binario numero ad
schismata faciles, et quodam modo divisibiles ostenduntur. Quod ipse
Noe cum suis octavus numeratur: quia in Christo spes resurrectionis
nostrae apparuit, qui octavo die, id est, post sabbati septimum
primo, a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero
autem dierum qui per omne tempus volvuntur, et octavus et primus est.
|
|