|
Quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut
Ecclesia corpus Christi in unitatem collecta sublimatur et perficitur
. Unde dicit in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit
(Matth. XII, 30). Quod aditus ei fit a latere: nemo quippe
intrat in Ecclesiam, nisi per Sacramentum remissionis peccatorum;
hoc autem de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae
bicamerata et tricamerata construuntur (Gen. VI, 16): sicut ex
omnibus gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia,
propter circumcisionem et praeputium; vel tripartitam, propter tres
filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Et ideo arcae
inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas
gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. Et non est ista
varietas: quia omnia et in omnibus Christus est, tanquam nos in uno
cubito desuper coelesti unitate consummans.
|
|