|
Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est
diluvium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata
est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro, quam terra
sustentabat, diluvio consumpta est: quia praeter Ecclesiae
societatem, aqua Baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad
salutem, sed valet potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et
quadraginta noctibus pluit (Id. VII, 17-23); quia omnis
reatus peccatorum, qui in decem praeceptis Legis admittitur, per
universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur; decem
quippe quater ducta, quadraginta fiunt; sive ille reatus, quod ad
dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive, quod ad noctes, ex rerum
adversitate contractus sit, sacramento Baptismi coelestis abluitur.
|
|