|
Quod Noe quingentorum erat annorum cum ei locutus est Dominus ut
arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam esset
ingressus (Gen. V, 31, VII, 6), unde intelligitur per
centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni
significare, nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas,
quae completis quingentis usque ad sexcentos significatur, in
manifestatione evangelica Ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad
vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus
bonum, et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni
sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem
significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a
senario autem numero et sexaginta cognominantur, et sexcenti, et sex
millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et
quiquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numerus in
infinita incrementa consurgit.
|
|