|
Et quod vigesimus et septimus dies mensis commemoratur; ad ejusdem
quadraturae significationem pertinet, quae jam in quadratis lignis
exposita est. Sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum
paratos, id est; quodam modo conquadratos trinitas perficit: in
memoria, qua Deum recolimus; in intelligentia, qua cognoscimus; in
voluntate, qua diligimus. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti
septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca
sedit, hoc est, requievit (Id. VIII, 4, 14); ad illam
septimam requiem significatio recurrit. Et quia perfecti requiescunt,
ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur: nam vigesima septima
die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum; et rursus vigesima
et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum
arca requievit: quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re.
Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur:
neque enim reddito corpore finitur requies quae post hanc vitam excipit
sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed jam ipsa re,
omni ex parte, et spiritus et corporis perfecta immortalitatis salute
renovatum, in aeternae vitae munus adsumit: quia ergo septima requies
cum octava resurrectione conjungitur; et hoc in Sacramento
regenerationis nostrae, id est, in Baptismo, altum profundumque
mysterium est. Quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem
montium (Id. VII, 20): id est, hoc Sacramentum transcendit
omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo conjuncti,
quindecim fiunt. Et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo
denominantur, conjuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus
exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem
Baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et
resurrectionis fidem.
|
|