|
AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus verbis id agit
Faustus, ut Prophetas Hebraeos neque quidquam de Christo
praenuntiavisse, neque si praenuntiaverunt, eorum testimonia nobis
prodesse, neque illos ipsos ex eorumdem testimoniorum dignitate vixisse
credamus. Nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia,
et quantum per ea nobis ad fidei veritatem firmitatemque consultum sit,
et eos suae prophetiae congruenter apteque vixisse. In hac tripartita
disputatione, illud quod primo posui, longum est sic probare, ut de
illis omnibus Libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum
esse praedictum: sed hujus hominis levitatem gravissimo auctoritatis
pondere conteram. Ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut
accipere se tamen profiteatur Apostolos. Apostolus autem Paulus, de
quo cum se ipse tanquam ex adversa voce interrogasset, utrum eum
acciperet, respondit, Et maxime (Supra, lib. 11), quid de
illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, servus Jesu
Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod
ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio
suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I,
1-3). Quid vult amplius? Nisi forte hoc de aliis aliquibus
Prophetis, non de nostris Hebraeis dictum velit intelligi? Sed
quanquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen Filio Dei promissum
est Evangelium, qui factus est ei ex semine David secundum carnem;
in quod Evangelium segregatum se dicit Apostolus: istorum autem
perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc Evangelium credimus
Filium Dei factum ex semine David secundum carnem; tamen apertiora
cognoscant, quibus evidentissimum Prophetis Hebraeis testimonium
perhibetur per eum Apostolum, cujus auctoritate superborum istorum
colla frangantur.
|
|