|
Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis
utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus;
significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea
quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab
his quos praeter arcam. id est, praeter Ecclesiam Baptismus
occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa, non inventa requie
reversa est; ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc
mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est; qui
numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat. Denique post
septem dies dimissa, propter illam septenariam, operationem
spiritualem, olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret
nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non
defuerit charitatis, posteriore tempore quasi vespere, in ore columbae
tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod
post alios septem dies dimissa, reversa non est (Gen. VIII,
6-12); significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies
non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur
Ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manavit; sed jam in
ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri
(I Cor. XV, 24), ut in illa perspicua contemplatione
incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.
|
|