|
Nimis longum est, ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta
contingam: cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est, peractis
sexcentis annis aperitur arcae tectum, et tanquam revelatur quod erat
absconditum sacramentum. Cur vigesima septima die secundi mensis
dicitur siccasse terra (Gen. VIII, 13, 14), tanquam
finita esset jam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et
septimo. Ipse est enim dies secundi mensis vigesimus septimus, qui
numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis, septies octonos
habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca conjuncti
exeant, qui disjuncti intraverant. Sic enim dictum erat, quod
intraverit in arcam Noe et filii ejus, et uxor ejus et uxores filiorum
ejus (Id. VII, 7): seorsum viri, seorsum feminae commemoratae
sunt. In hoc enim tempore hujus sacramenti, caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Exeunt
autem Noe et uxor ejus, et filii ejus et uxores filiorum ejus (Gen.
VIII, 18), nunc conjuncte commemorati masculi et feminae: quia
in fine saeculi atque in resurrectione justorum, omnimoda et perfecta
pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia vel
concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis et munda et immunda
in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur Deo in
sacrificio nisi munda (Ibid., 20).
|
|