|
Quid deinde sibi velit, Deo loquente ad Noe et tanquam rursus ab
exordio, quia multis modis eadem significari oportebat, figuram
Ecclesiae commendante, quod progenies ejus benedicitur ad implendam
terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia: sicut in illo disco
Petro dicitur, Macta et manduca (Act. X 13). Quod ejecto
sanguine jubentur manducare: ne vita pristina quasi suffocata in
conscientia teneatur, sed habeat tanquam effusionem per confessionem.
Quod testamentum posuit Deus inter se et homines atque omnem animam
vivam, ne perdat eam diluvio, arcum qui apparet in nubibus (Gen.
IX, 1-17), qui nunquam nisi de sole resplendet: illi enim non
pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in Prophetis et omnibus
divinis Scripturis tanquam in Dei nubibus agnoscunt Christi gloriam,
non quaerunt suam. Verum ne adoratores hujus solis amplius tumescant,
sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per
leonem, per agnum, per lapidem, cujusdam similitudinis causa, non
proprietatis substantia.
|
|