|
Jam vero illud, quod de vinea quam plantavit, inebriatus Noe,
nudatus est in domo sua (Ibid., 20-23); cui non appareat
Christus passus in gente sua? Tunc enim nudata est mortalitas carnis
ejus, Judaeis scandalum, Gentibus stultitia, ipsis autem vocatis
Judaeis et Gentibus tanquam Sem et Japheth, Dei virtus et Dei
Sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est, quam
homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I
Cor. I, 23-25). Proinde in duobus filiis, maximo et
minimo, duo populi figurati, unam vestem a tergo portantes,
sacramentum scilicet jam praeteritae atque transactae dominicae
passionis, nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem
non consentiunt; et tamen honorant velamento, tanquam scientes unde
sint nati. Medius autem filius, id est, populus Judaeorum, ideo
medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in
Gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem
Christi; et nuntiavit foras fratribus: per eum quippe manifestatum
est, et quodam modo publicatum. quod erat in Prophetia secretum;
ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens
ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans Legem et
Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per
sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?
|
|