|
Quem autem non excitet, quem non vel informet, vel confirmet in
fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris
honoraverunt, quamvis aversi; velut quibus factum sceleratae vineae
displicuerit? Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem. Quanquam
enim sit Deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio vocabulo et in
ipsis jam Gentibus dicitur Deus Israel. Et unde hoc factum est,
nisi ex benedictione Japheth? In populo enim Gentium totum orbem
terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus, hoc praenuntiabatur, cum
diceretur: Latificet Deus Japheth, et habitet in domibus Sem
(Gen. IX, 26, 27). Videte, Manichaei, videte; ecce in
conspectu vestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in
populis nostris, quia latificat Deus Japheth. Videte si non habitet
in domibus Sem, id est, in Ecclesiis, quas filii Prophetarum
Apostoli construxerunt. Audite quid dicat Paulus jam fidelibus
Gentibus: Qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo,
alienati a societate Israel, et peregrini Testamentorum, et
promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Per haec
verba ostenditur quod nondum habitabat Japheth in domibus Sem. Sed
paulo post quemadmodum concludat advertite. Igitur jam, inquit, non
estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici
Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum,
ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II,
12, 19, 20). Ecce quomodo dilatatur Japheth, et habitat in
domibus Sem. Et tamen Epistolas Apostolorum, quibus haec omnia
contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. Ubi et vos ipsos
deputaverim, nisi in illa maledicta medietate cui non est lapis
angularis Christus? Quia nec in illo pariete vos agnoscimus, qui ex
circumcisione credidit in Christum, unde erant et Apostoli; nec in
isto qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex caeteris Gentibus, in
eamdem unitatem fidei, tanquam in pacem anguli concurrentes. Sed et
omnes qui quoslibet nostri canonis Libros accipiunt et legunt, ubi
Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eamdem
mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento
honorifice velant, sed sine scientia pietatis et charitatis nuntiant
illud, unde omnes nati sumus; quamvis inter se dissentiant, et
Judaei ab haereticis, et ipsi haeretici alii ab aliis, una tamen
conditione servitutis, vel ad aliquam attestationem, vel ad aliquam
probationem utiles sunt Ecclesiae. Nam et de haereticis dictum est:
Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I
Cor. XI, 19). Ite nunc, et objectate calumnias veteribus
Litteris sacris; hoc agite, servi Cham; ite, quibus viluit nudata
caro ex qua nati estis: neque enim esset unde vos quoquo modo
christianos appellare possetis, nisi Christus sicut a Prophetis
praenuntiatus est, venisset in mundum, bibisset de vinea sua calicem
illum qui transire non potuit, dormisset in passione sua, tanquam in
ebrietate stultitiae, quae sapientior est hominibus; atque ita
nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum Dei consilium,
fortior hominibus, quam nisi Dei Verbum suscepisset, nomen omnino
christianum, quo et vos gloriamini, non esset in terris. Verum hoc
agite, ut dixi; irridenter prodite quod nos reverenter honoremus:
utatur vobis Ecclesia tanquam subditis sibi, ut probati manifesti
fiant in ea. Usque adeo nihil, quod vel habitura vel passura erat,
Prophetae illi tacuerunt, ut et vos ibi locis vestris inveniamus, in
vanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos
manifestandos.
|
|