|
Quis alius in angelo cum Jacob luctatus, eum sibi praevalentem,
quasi fortiorem infirmior victusque victorem partim benedicit, partim
latitudinem femoris ejus claudam reddit (Gen. XXXII,
24-31); nisi qui praevalere adversus se passus populum Israel,
quosdam qui crediderunt, benedixit in eis? Latitudo autem femoris
Jacob, in multitudine carnalis populi claudicavit. Quis alius lapis
positus ad caput Jacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam
unctus est, nisi caput viri Christus? quis enim Christum nescit ab
unctione appellari? Qui etiam hoc ipsum in Evangelio commemorans, et
de se figuratum apertissime testificans, cum quemdam Nathanaelem
dixisset vere Israelitam, in quo dolus non esset; et cum ille tanquam
lapidem illum habens ad caput, confessus eum esset Filium Dei et
Regem Israel, ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est,
ipsum esse confitens Christum; ibi opportune Dominus etiam illud
commemoravit, quod tunc vidit Jacob, qui per benedictionem appellatus
est Israel: Amen dico vobis, inquit, videbitis coelum apertum, et
Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis
(Joan. I, 47-51). Hoc enim Israel viderat, cum illum
lapidem ad caput habebat, a terra in coelum scalas, per quas
ascendebant et descendebant Angeli Dei (Gen. XXVIII,
11-18). In quibus significati sunt Evangelistae praedicatores
Christi: ascendentes utique, cum ad intelligendam ejus
supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eam
inveniant in principio Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia
(Joan. XI, 1-3); descendentes autem, ut eum inveniant factum
ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret
(Galat. IV, 4, 5). In illo enim scalae a terra usque ad
coelum, a carne usque ad spiritum; quia in illo carnales proficiendo,
velut ascendendo spirituales fiunt: ad quos lacte nutriendos, etiam
ipsi spirituales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui
quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III,
1-3). Sic et ascenditur et descenditur super Filium hominis.
Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse Salvator;
et Filius hominis deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum
et scalas intelligimus, quia ipse dixit, Ego sum via (Joan.
XIV, 6). Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis
intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvuli
nutriantur . Et per illum ascenditur et descenditur: exemplum quippe
ejus sequentes praedicatores ejus, non solum se erigunt, ut eum
sublimiter spectent; sed etiam humiliant, ut eum temperanter
annuntient. Videte Apostolum ascendentem: Sive, inquit, mente
excessimus, Deo. Videte et descendentem: Sive, inquit,
temperantes sumus, vobis. Dicat et per quem ascenderit et
descenderit: Charitas enim, inquit, Christi compellit nos;
judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi
vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor.
V, 13-15).
|
|