|
Ipse mihi in Joseph innuitur, qui persequentibus et vendentibus
fratribus, in Aegypto post labores honoratur (Gen.
XXXVII-XLVII). Didicimus enim labores Christi in orbe
gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum;
et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione
frumenti sui sibi omnia subjugantis. Ipse mihi innuitur in virga
Moysi, quae in terra serpens effecta, ejus mortem figuravit a
serpente venientem: sed quod apprehensa cauda ejus rursus virga
redditur (Exod. IV, 2-4), significat quod posterius ,
peractis jam omnibus in fine actionis, ad id quod fuerat, resurgendo
revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil
serpentis apparet. Nos quoque corpus ejus in eadem mortalitate per
lubrica temporum volvimur: sed fine novissimo velut cauda saeculi, per
manum, id est, per potestatem judicii, ne ultra prolabatur
apprehensa, reparabimur, et novissima inimica morte destructa
resurgentes (I Cor. XV, 26), in dextera Dei virga regni
erimus.
|
|