|
Jam de exitu Israel ex Aegypto, non ego, sed Apostolus loquatur:
Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube
fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati
sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem
manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant
enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (Id.
X, 1-4). Exponendo unum, in caetera introduxit intellectum.
Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna
Christus, tanquam panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI,
42)? quo vere qui vescuntur, spiritualiter vivunt. Nam illi
veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Sed cum dicit
Apostolus, Eumdem cibum spiritualem manducaverunt, ostendit et illud
spiritualiter intelligi in Christo; sicut et potum cur spiritualem
dixisset, aperuit cum subjunxit, Petra autem erat Christus: quo
aperto cuncta fulserunt. Cur ergo non et nubes Christus, et
columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per
noctem lucens, per diem non lucens; ut qui non vident, videant; et
qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39)? Nubes et mare
Rubrum ; Baptismus utique Christi sanguine consecratus: hostes
sequentes a tergo; moriuntur peccata praeterita.
|
|