|
Veritatem, inquit, dico in Christo, non mentior, contestante mihi
conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et
continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a
Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt
Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et Testamenta, et
Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres et
ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula (Id. IX, 1-5). Quid potest abundantius
dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? Quae est
enim adoptio Israelitarum, nisi per Filium Dei? unde ad Galatas
dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum
factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant,
redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4,
5). Et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus
ad eosdem Romanos dicit: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae
utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem,
quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 1, 2).
Quaerant isti quae sint eloquia Dei credita Judaeis, et ostendant
nobis alia praeter Hebraeorum Prophetarum. Jam vero Testamenta cur
dixit ad Israelitas praecipue pertinere, nisi quia et Vetus
Testamentum illis datum est, et Novum in Vetere figuratum? Legis
autem constitutionem, quae Israelitis data est, non intelligentes
ejus dispensationem, quia jam non vult nos Deus esse sub Lege, sed
sub gratia, reprehendere isti solent imperitia furiosa. Cedant ergo
auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israelitarum
excellentiam, etiam hoc enumeravit, quod eorum sit Legis
constitutio. Quae si mala esset, non utique in eorum laude
poneretur. Si autem Christum non praedicaret, non ipse Dominus
diceret, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille
scripsit (Joan. V, 46): nec post resurrectionem sic ei
attestaretur, dicens, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in
Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV,
44).
|
|