|
Ducitur populus per desertum (Exod. XVII, 1); baptizati
omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident,
sperando et per patientiam exspectando (Rom. VIII, 25),
tanquam in deserto sunt. Et illic laboriosae et periculosae
tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum. Nec ibi tamen
Christus deserit: nam et illa columna non recedit (Num. XIV,
14). Et amarae aquae ligno dulcescunt: quia inimici populi signo
crucis Christi honorificato mansuescunt. Et duodecim fontes,
septuaginta palmae arbores irrigantes (Exod. XV, 23-27),
apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero
decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum Legis decalogus
impleatur. Et hostis intercludere molitus viam, extensis Moysi
manibus signo crucis dominicae superatur (Id. XVII). Et morsus
mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur: quod
verbis ipsius Domini declaratur, Sicut exaltavit, inquit, Moyses
serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis; ut omnis qui
crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Num.
XXI, 9; Joan. III, 14). Itane etiam ista non clamant?
Tantane est surditas in cordibus duris? Fit Pascha in occisione
ovis: occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur, Ecce Agnus
Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29).
Prohibentur qui Pascha faciunt, ossa frangere: non franguntur in
cruce ossa Domini. Attestatur Evangelista hinc esse dictum, Os
ejus non comminuetis (Exod. XII, 46; Joan. XIX, 39).
Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur (Exod.
XII, 22, 23): signantur signo dominicae passionis in
frontibus populi ad tutelam salutis. Datur ibi Lex quinquagesimo die
post actum Pascha (Id. XX): venit Spiritus sanctus
quinquagesimo die post Domini passionem (Act. II, 1-4).
Dicitur illic scripta Lex digito Dei (Exod. XXXI, 18):
dicit Dominus de Spiritu sancto, In digito Dei ejicio daemonia
(Luc. XI, 20). Et clamat Faustus oculis clausis, nihil se
in Litteris illis invenisse, quod ad praenuntiationem Christi
pertineat! Quid autem mirum si oculos habet ad legendum, et cor ad
intelligendum non habet, qui positus ante ostium clausum divini
secreti, non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat?
Plane ita sit, ita fiat: justum enim est. Claudatur superbis janua
salutis: veniat mansuetus, quem docet Dominus vias suas (Psal.
XXIV, 9), videat et haec in illis Libris, et caetera vel
omnia, vel quaedam, qualia credat in omnibus.
|
|