|
Videat tempora, primo Judicum, postea Regum; sicut erit primo
judicium, deinde regnum: inque ipsis temporibus Judicum et Regum
iterum atque iterum multis et variis modis Christum et Ecclesiam
figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae
uxoris causa ad alienigenas tenderet (Judic. XIV), nisi qui
Ecclesiam vocaturus ex Gentibus dixit, Gaudete, quia ego vici
saeculum (Joan. XVI, 33)? Quid sibi vult in ore ipsius
leonis occisi favus exstructus (Judic. XIV, 8), nisi quia ecce
conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante
fremuerant, nunc jam perempta feritate dulcedini evangelicae
praedicandae etiam munimenta praebere? Quid est illa mulier plena
fiduciae, hostis tempora ligno transfigens (Id. IV, 21), nisi
fides Ecclesiae, cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus
complutum area sicca, et postea compluta area sicco vellere (Id.
VI, 37-40), nisi primo una gens Hebraeorum, habens occulte
in sanctis mysterium Dei, quod est Christus, quo mysterio totus
orbis vacuus erat; nunc autem in manifestatione totus orbis id habet,
illa vacuata est?
|
|