|
Pascitur Elias tempore famis; corvis mane afferentibus panem, et ad
vesperam carnes (III Reg. XVII, 6): et Manichaei non
intelligunt in illis Libris Christum, cui quodam modo salutem nostram
esurienti confitentur peccatores, fidem primitias spiritus nunc
habentes , in fine autem, velut ad vesperam saeculi, etiam carnis
resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae
volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur: non hic solo ligni
nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur.
Benedicitur farina ejus et oleum (Ibid., 9-16): fructus et
hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim
datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7).
|
|