|
Elisaeo pueros insultantes et clamantes, Calve, calve, bestiae
comedunt (IV Reg. II, 23, 24): puerili stultitia
deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum, invasi a daemonibus
pereunt. Mittit Elisaeus per servum baculum super mortuum, et non
reviviscit; venit ipse, conjungit et coaptat se morti ejus, et
reviviscit (Id. IV, 29-37): misit sermo Dei Legem per
servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano; quae tamen
non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse
mittendam: venit ipse, conformavit se nobis, factus particeps mortis
nostrae, et vivificati sumus. Cum securibus ligna caederentur, de
ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in
lignum desuper ab Elisaeo projectum, reversum est (Id. VI,
4-7); ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia
Christi tanquam infructuosas arbores caederet, quia de illo Joannes
dixerat, Ecce securis ad radices arboris posita est (Matth.
III, 10), ab eis interveniente passione, corpus ipsum deseruit
, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito,
tanquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa
praeteream brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt.
|
|