|
Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam Spiritus Dei per
Jeremiam prophetam jubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum
regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et
aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos
(Jerem. XXIX, 1-7), quis non agnoscat quid
praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non
est (Joan. I, 47), per apostolicam dispensationem cum
evangelico sacramento ad regnum Gentium transmigrasse? Unde nobis
Apostolus, tanquam Jeremiam replicans, dicit: Volo ergo primo
omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate
sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et
charitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro
Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire (I Tim. II, 1-4). Ex hoc quippe illis credentibus
constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianarum
congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati
horti; ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub
cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia
Gentium tanquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit (Matth.
XIII, 31, 32). Nam quod etiam post septuaginta annos,
secundum ejusdem Jeremiae prophetiam, reditur ex captivitate, et
templum renovatur (Jerem. XXIX, 10, et Esdr. I); quis
fidelis Christi non intelligat, post evoluta tempora, quae septenarii
dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae
Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione
redeundum? Per quem, nisi per Jesum Christum, vere sacerdotem
magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius
temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem
propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui
ad ejus accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum
indumentum honoris et gloriae (Zach. III): sicut corpus Jesu
Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium
superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis
assumitur. Quod etiam in Psalmo dedicationis domus apertissime
canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum
meum, et accinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non
compungar (Psal. XXIX, 12, 13).
|
|