|
Quis potest ex occasione alterius operis, omnia quae in illis
veteribus Legis et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant,
quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio
fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad
Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Judaei
possunt dicere, sive Pagani: eis autem qui se Christianos putari
volunt, premit cervicem apostolica auctoritas, dicens, Omnia haec in
figura contingebant illis; et, Haec omnia figurae nostrae fuerunt
(I Cor. X, 10, 6). Nam si Ismael et Isaac homines nati,
duo Testamenta significant (Galat. IV, 22, 24); quid
credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, nulla negotii
necessitate facta sunt? Nihilne significant? Si quis nostrum, qui
Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret
eas in pariete conscriptas, honorato aliquo loco; quis esset tam
excors, ut eo modo pictum parietem putaret? annon potius intelligeret
scriptum, ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid
significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quae sunt in veteri
instrumento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo
legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.
|
|