|
Verbi enim gratia; numquid, si oportebat adjutorium viro feminam
fieri; etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas,
ut de dormientis latere fieret (Gen. II, 18, 21, 22)? si
causa evadendi diluvii opus erat fabricari arcam; quid opus erat
mensuras ejus, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad
religionem posteritati propagandis commemorari? Si propter genus
reparandum animalia includi oportebat; quid opus erat illo potissimum
numero septena de mundis, bina de immundis? Aditum ad arcam fieri
necessitas utique cogebat; in latere autem fieri, vel etiam memoriae
commendari per litteras (Id. VI, 14-VII, 3), quid
cogebat? Immolare filium jubetur Abraham: jussus hoc fuerit, ut
ejus obedientia tali etiam examine probata, posteris innotesceret;
convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non
sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret:
numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus
Abraham? Aut si jam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille
aries in vepre adhaerens cornibus appareret (Id. XXII), ad
ullum augmentum victimae pertinebat? Sic omnia cum considerantur, et
quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum
animum, id est animum rationalem, prius aliquid significare, deinde
quid significent quaerere.
|
|