|
Itaque etiam ipsi Judaei, qui Christum, cujus passionem nos
agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum, non tantum dictarum,
sed etiam gestarum figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis
discere quid illa significent: quae nisi aliquid significare
concedant, tam divinae auctoritatis Libros ab ineptarum fabularum
ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter
eruditissimus, unus illorum, cujus eloquium Graeci Platoni aequare
non dubitant: et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum
intelligendum, in quem non crediderat; sed ut inde magis appareret
quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere
sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet conjecturas quolibet mentis
acumine persequaris; quantumque valeat quod Apostolus ait, Cum
transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. III,
16). Ut enim quiddam ejusdem Philonis commemorem, arcam diluvii
secundum rationem humani corporis fabricatam volens intelligi, tanquam
membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas
consulenti, congruenter occurrebant omnia, quae ad intelligendum
Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani
generis Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia corpus humanum
est utique et hominum caeterorum. At ubi ventum est ad ostium, quod
in arcae latere factum est, omnis humani ingenii conjectura defecit.
Ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, per quas urina
et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et
dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic
erravit. Quod si ad Christum transisset, ablato velamine,
Sacramenta Ecclesiae manantia ex latere hominis illius invenisset
(Joan. XIX, 34). Nam quia praedictum est, Erunt duo in
carne una (Gen. II, 24); propterea et in arca quaedam ibi ad
Christum, quaedam vero ad Ecclesiam referuntur, quod totum Christus
est. Sic et in caeteris interpretationibus figurarum per universum
textum divinae Scripturae licet considerare, et comparare sensus eorum
qui Christum ibi intelligunt, et eorum qui praeter Christum ad alia
quaelibet ea detorquere conantur.
|
|