|
Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum quem
praedicaverunt Apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cujus
falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur; nisi quod
impudenter sibi credi volunt, cum se mentientis discipulos esse
profiteantur; contigit eis quod de ipsis infidelibus Judaeis dicit
Apostolus, Cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum: neque
enim aufertur hoc velamen, per quod non intelligunt Moysen, nisi
transierint ad Christum: non qualem ipsi finxerunt, sed qualem
Patres Hebraei prophetaverunt. Sic enim idem apostolus ait: Cum
autem transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. III,
15, 16). Neque enim mirum est quod resurgenti Christo, et
dicenti, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi,
et Prophetis, et Psalmis de me, nolunt isti credere: quandoquidem
Christus ipse narravit, quid Abraham dixerit immisericordi cuidam
diviti, cum apud inferos torqueretur, et peteret inde mitti aliquem ad
fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi venirent in illum locum
tormentorum. Hoc enim ei dictum est: Habent ibi Moysen et
Prophetas, audiant illos. Et cum ille dixisset non eos credituros,
nisi aliquis resurrexisset a mortuis, verissime responsum est: Si
Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis
resurrexerit, credent (Luc. XVI, 27-31). Quapropter isti
non audientes Moysen et Prophetas, non solum a mortuis resurgenti
Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt.
Quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt?
Nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non
credunt?
|
|