|
Nec Pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere,
ne illa non solum dicta, sed etiam facta, figurate accepta
interpretemur ad Christum intelligendum: praesertim quia ea quae
praenuntiata intelligimus, etiam demonstramus impleta; cum fabulas
suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel
theologias, id est, rationes naturales, vel divinas, interpretando
referre conentur: ex parte plane satis indicantes , qualia sint; ex
parte autem dissimulantes, dum ea rident in theatris quae venerantur in
templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.
|
|