|
Vellem scire, imo melius nescierim, qua caecitate animi legerit
Faustus, ubi vocavit Jacob filios suos, et dixit: Congregamini ut
annuntiem vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus:
congregamini et audite, filii Jacob; audite, Israel, patrem
vestrum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse
dilucidatam. Audiamus ergo quid dicat filio suo Judae, de cujus
tribu Christus venit ex semine David secundum carnem, sicut
apostolica doctrina testatur (Rom. I, 3). Juda, inquit, te
laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum,
adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, de germinatione
filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo, et ut catulus
leonis, quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Juda, et dux de
femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse
exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum
asinae: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum
suum: fulgentes oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte
(Gen. XLIX, 1, 2, 8-12). Falsa sint ista, obscura
sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non
eum laudant fratres ejus Apostoli, et omnes cohaeredes ejus, non suam
gloriam quaerentes, sed ipsius: si non sunt manus ejus super dorsa
inimicorum ejus; si non deprimuntur atque curvantur ad terram,
crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur: si
non eum adoraverunt filii Jacob in reliquiis, quae per electionem
gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): si non ipse catulus
est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est; propter hoc
additum, De germinatione filius meus. Causa quippe reddita est quare
catulus, in cujus laude alibi scriptum est, Catulus leonis fortior
jumentis (Prov. XXX, 30); hoc est, etiam parvulus fortior
majoribus: si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite
reddidit spiritum: si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non
est victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde
et natus: si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum
vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Eo enim quod
dictum est, Quis suscitabit eum? satis expressa est tanquam ignoti
significatio. Si defuit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus,
donec venirent opportuno tempore, quae promissa tanquam reposita
fuerant. Sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque
Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse
in gente Judaeorum, quo tempore natus Christus est (Matth. II,
3, 7). Ita non defuit rex de semine Juda, donec venirent quae
reposita erant illi. Sed quia non solis Judaeis fidelibus profuit
quod promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium.
Ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est, populum suum, in
cilicio praedicans et clamans, Agite poenitentiam; appropinquavit
enim regnum coelorum (Id. III, 2). Populum autem Gentium
illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit
ducens eum in Jerusalem (Id. XXI, 2-10), id est, in
visionem pacis, docens mansuetos vias suas. Si non lavit in vino
stolam suam: ipsa est enim gloriosa Ecclesia, quam sibi exhibet, non
habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27): cui dicitur etiam
per Isaiam, Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam
nivem dealbabo (Isai. 1, 18). Unde, nisi de dimissis
peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo dicitur, quod pro
multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI,
28)? Ipse est enim botrus ille qui pependit in ligno (Num.
XIII, 24). Propterea et hic vide quid adjungat, Et in
sanguine uvae amictum suum. Jam vero fulgere oculos ejus a vino, illa
in corpore ejus membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam
ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam
lucem sapientiae contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus,
dicente Paulo, Sive enim mente excessimus, Deo. Hi sunt fulgentes
oculi a vino. Sed tamen quia sequitur, Sive temperantes sumus,
vobis (II Cor. V, 13); nec parvuli relinquuntur adhuc lacte
nutriendi (Hebr. V, 12), quia et hic sequitur, Et dentes ejus
candidiores lacte.
|
|