|
Quis non eumdem Salvatorem agnoscat apud Danielem, cum antiquo
dierum offertur filius hominis, et accipit regnum sine fine, ut
serviant ei omnes gentes (Dan. VII, 13, 14)? Jam vero si
locum illum quem commemoravit Dominus ex ejusdem Danielis prophetia,
Cum videritis abominationem vastationis quae dicta est a Daniele ,
stantem in loco sancto; qui legit, intelligat (Id. IX, 27;
Matth. XXIV, 15), si supputatis etiam temporibus hebdomadum,
ille numerus pertractetur; non solum Christus, sed etiam tempus
reperitur, quo eum oportuit venire passurum. Quanquam, et sine
computatione temporum, manifestis rerum effectibus Judaeos urgere
soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra,
sed utrum jam venerit, passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur
autem rebus ipsis apertissimis, non solum de fide omnium gentium, quas
ei servituras eadem, cui cedere coguntur, Scriptura praedixit, quae
ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos
feriat; verum etiam de iis quae in ipsa Judaeorum gente jam facta
sunt, quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia, et sacerdos,
et unctio pristina: quae omnia Daniel tunc praenuntiavit futura,
quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit (Dan. IX,
24-27). Cum igitur illa omnia jam facta sint, exigitur ab eis
etiam unctus Sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt.
Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu ejus
disceptarent, nisi bene nossent eum in suis Libris prophetatum? Cur
a Joanne quaerunt, utrum ipse sit Christus (Joan. I, 19)?
Cur ipsi Domino dicunt, Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es
Christus, dic nobis palam (Id. X, 24)? Cur Petrus et
Andreas et Philippus dicunt Nathanaeli, Invenimus Messiam, quod
interpretatur Christus (Id. I, 41), nisi quia hoc nomen in
illa gente per illas Litteras et sciebatur, et exspectabatur? Nam
nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit,
quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille
venisset qui in eis praenuntiabatur (I Reg. X, 1, 2, et
Exod. XXIX). Sic enim Judaei noverant illos christos suos, ut
tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur: sed excaecati
occulta justitia Dei, dum solam ejus virtutem cogitant,
infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc
illa verba in libro Sapientiae de illis praedicta cognoscimus: Morte
turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus
illius: si vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum
de manibus contrariorum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit
enim illos malitia eorum (Sap. II, 18-21). Quod etiam de
istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum,
in tanta dispositione praenuntiatarum rerum, in tanta manifestatione
completarum, adhuc dicunt Scripturis illis Christum non esse
prophetatum. Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque
iterum possumus documenta proferre, adjuvante illo qui tantam copiam
praebuit adversus calumnias erroris humani, ut ea quae jam
commemoravimus, non repetamus.
|
|