|
Jam porro aliam Fausti tergiversationem, quam credo cum et ipse
praeclarissima prophetiae luce repercuteretur, callidissimam se
invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur
aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. Quis enim
dementissimus diceret, enervis esse fidei, de Christo sine teste non
credere? Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi
credidissent: an illam vocem de coelo audierunt, Hic est Filius meus
(Matth. III, 17, XVII, 5)? Ei quippe voci potius
Faustus nos jubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus
credi, quasi ad nos etiam ejusdem vocis notitia sine homine teste
pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, ut Apostolus
dicat, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut
quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine
praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut
scriptum est, Quam speciosi eorum pedes qui annuntiant pacem, qui
annuntiant bona (Rom. X, 14, 15)! Videtis certe quemadmodum
praedicationem doctrinae apostolicae, propheticum testimonium
comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quae
Apostoli annuntiabant, demonstrabantur haec a Prophetis ante fuisse
praedicta: quia etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut
etiam nunc adhuc quidam mussitant) qui magicae potentiae cuncta illa
tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica
vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nascerentur ,
Prophetas sibi constituere a quibus praenuntiarentur, nemo utique
diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebraeis
Prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus
credidit.
|
|