|
Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri
oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad
intelligenda superna et aeterna. Sic etenim et propheta dicit: Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). At ea ipsa
est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem
scientiam charitatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei
(Ephes. III, 19), non sine causa dispensationem humilitatis
ejus, qua humanitus natus et passus est, a Prophetis, per
propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum
tanto ante praedictam; nisi quia in illa stultitia quae sapientior est
hominibus, et in illa infirmitate quae fortior est hominibus (I
Cor. I, 25) magnum aliquid latet ad justificationem et
glorificationem nostram. Et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi (Coloss. II, 3), qui nulli aperiuntur, si
sibi per maternam carnem trajectum cibum, id est, per apostolica et
prophetica ubera lactis alimenta contempserit; et tanquam infantilem
victum quasi praegrandi aetate fastidiens, prius in venena haereticorum
quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit.
Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei
quod dicimus ut Prophetis credatur: magis enim ad hoc pertinet, ut
Prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit
intelligi qui per Prophetas sic loquebatur.
|
|