|
At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua
prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel
male vivere, judicare vos potestis, quorum justitia est potius
succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam
mendico esurienti, ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem
parvulis, antequam sciant quae sit animae humanae perfecta justitia,
et quantum intersit inter ipsam cui suspiratur, et istam qua hic
vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat
apostolicae doctrinae sanitas, quia justus ex fide vivit (Rom. I,
17). Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad
justitiam. Praevidens enim Scriptura, quia ex fide justificat gentes
Deus, praenuntiavit Abrahae, dicens, Quia in semine tuo
benedicentur omnes gentes (Galat. III, 6, 8). Apostoli
verba sunt. Ad cujus tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a
vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris
nostri Abraham, et in ejus semine benediceremini cum omnibus
gentibus. Ipse enim accepit, sicut dicit Apostolus, signum
cirumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio, ut
sit pater omnium credentium per praeputium; ut deputetur et illis ad
justitiam: ut sit pater circumcisionis, non his solum qui ex
circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia, quae est in
praeputio fidei patris nostri Abraham (Rom. IV, 11, 12).
Cujus ergo justitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut
et nos justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, intelligere
debemus quemadmodum vixerit, non reprehendere: ne ante per abortum
labamur ex utero matris Ecclesiae, quam per stabilem conceptum formati
perfectique nascamur.
|
|