|
Hoc Fausto pro moribus Patriarcharum et Prophetarum ex voce
parvulorum nostrorum breviter responderim: inter quos et me ipsum
deputaverim, dum tamen non reprehendam vitam sanctorum antiquorum,
etiam si non intelligam quam mystice vixerint, quorum vitam nobis
laudabiliter Apostoli Evangelio suo praedicarunt, sicut illi sua
prophetia futuros Apostolos praedixerunt, ut clament ad se invicem duo
Testamenta, sicut duo Seraphim, Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3). Cum vero coeperit
Faustus Patriarchas et Prophetas, non generali atque indefinita
reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando
criminari, adjuvabit me Dominus Deus eorum, qui est etiam noster,
ut ad singula congruenter apteque respondeam. Nunc vero illos homines
Faustus Manichaeus vituperat, Paulus autem apostolus laudat: eligat
quisque cui credat.
|
|