|
Nos autem illis non tanquam ejus Christi qui fallax fuit, sed ejus
qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. Habemus
enim Christum verum atque veracem, praedictum a Prophetis,
praedicatum ab Apostolis, praedicationis suae testimonia ex Lege et
Prophetis adhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. Quod
Paulus brevissime verissimeque complexus est, dicens: Nunc autem
sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et
Prophetas (Rom. III, 21). Quos Prophetas, nisi
Israelitas, quorum esse apertissime dixit, et Testamenta, et Legis
constitutionem, et promissiones (Id. IX, 4)? De quo
promissiones, nisi de Christo? Quod breviter alio loco determinat,
cum de Christo loquitur dicens: Quotquot enim sunt promissiones
Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20). Dicit mihi Paulus,
Israelitarum esse Legis constitutionem. Dicit etiam: Finis enim
Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4).
Dicit etiam de Christo loquens, Quotquot enim sunt promissiones
Dei, in illo etiam: et tu mihi dicis, Israelitas de Christo nihil
praedixisse Prophetas! Quid igitur restat, nisi ut eligam utrum
Manichaeo credam, fabulam vanam et longam contra Paulum narranti; an
Paulo praemonenti, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod
evangelizavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9)?
|
|